Transitus Loveland

E Vicipaedia
(Redirectum de Transitus Lovelandianus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Transitus Loveland Martio exeunte 2005 visus.
Transitus Loveland Augusto 1964 visus.

Transitus Loveland (Anglice Loveland Pass) est altus transitus montanus in occidentalibus Civitatibus Foederatis, elevatione 3655 metrorum supra maris aequor in Montibus Saxosis Colorati septentrio-medii situs.

Transitus secundum divisionem continentalem in Front Montibus Perpetuis ad occidentem Denverii in Via 6 Civitatum Foederatarum situs est. Via, alta et tortuosa, menses hiemales inusitatissime periculosa habetur. Gradus 6.7 centesimis, praeruptus et constans, cum permultis flexibus crinalibus, arationem nivalem saepe impediunt.

Loveland est altissimus orbis terrarum transitus qui constanter per hiemem] apertus manet. Ex Gulielmo A. H. Loveland appellatur, incola vici Golden Colorati saeculo undevicensimo exeunte, qui Ferriviae Mediae Coloratensis praeses fuit. Vicus Loveland Colorati, haud prope Transitum Loveland situs, etiam ex eo appellatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!