Transitus Boreoccidentalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Transitus boreoccidentalis colore rubro indicatus est

Transitus Boreoccidentalis[1] est cursus marinus, quo naves ex Oceano Atlantico in Pacificum circum Americam Borealem per aquas Oceani Arctici navigare possunt. Alter cursus possibilis est per canalem Panamensem, vel circum Americam Australem et Hornanum Caput; cursus marinus circum Eurasiam transitus Boreorientalis nominatur.

Sensu strictiore transitus Boreoccidentalis est iter trans archipelagum Arcticum Canadensem, quod nautae diu quaerebant; nam perplexi sunt archipelagi Arctici sinus et freta, et aquae Oceani Arctici a glacie continua vix paucis mensibus vacua sunt, sed et his mensibus glacies natantes navibus pericula magna afficiunt. Litora in regione Arctica nautis commeatum minimum vel nullum praebent; etiam ligna ad naves reficiendas, nisi ab undis allata, in tundra et deserto Arctico absunt. Qua de causa, cm transitus a saeculo XVI quaerebatur, solum Rodoaldus Amundsen annis 1903-1906 per transitum Boreoccidentalem totum navigavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]