Jump to content

Cursus marinus Borealis

E Vicipaedia
(Redirectum de Transitus Boreorientalis)
Cursus marinus Borealis (caeruleus, 14 000 chm) et cursus per canalem Suesiensem (ruber, 23 000 chm)

Cursus marinus Borealis[1] vel transitus boreorientalis est iter, quo naves ex Oceano Atlantico in Pacificum per maria Oceani Arctici navigare possunt. Alter cursus possibilis est per canalem Suesiensem et Oceanum Indicum, tertius circum Africam et promontorium Bonae Spei, quintus per canalem Panamensem, quartus circum Americam Australem circum Hornanum Caput, sextus transitus boreoccidentalis.

Sensu strictiore cursus marinus Borealis est transitus boreorientalis pars per maria marginalia Oceani Arctici ad litora Russiae adiacentia perducta. Iter a Romana in paeninsula Kolaensi ducit per mare Barentsianum et freta Iugricum et Pylas Karicas in mare Karense, post trans maria Lapteviorum, Sibiricum Orientale et Tschukotense ad fretum Beringianum, quo naves in mare Beringianum Oceani Pacifici exeunt.

Inquisitio transitus boreorientalis longa fuit, nam a glacie continua maria Oceani Arctici vix paucis mensibus vacua sunt, sed et his mensibus glacies natantes navibus pericula magna afficiunt. Litora his locis nautis commeatum minimum vel nullum praebent; etiam ligna ad naves reficiendas, nisi ab undis allata, in tundra absunt. Qua de causa solum saeculo XIX exeunte cursus marinus Borealis totus investigatus est; primus Adolfus Nordenskiöld eun transiit annis 1878—1879, secundus Fridtjof Nansen anno 1893 (sed expeditione nondum finita navem reliquit et ad polum septentrionalem profectus est). Nunc naves glacifragae tute per eum navigant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 543. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Северный морской путь.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Transitus boreorientalis historia (Russice)