Titus Vibius Varus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Vibius Varus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius eiusdem nominis consul suffectus anno 115 et proconsul Cretae et Cyrenae erat. Anno 131 legatus Augusti pro praetore Ciliciae factus est[1]. Anno 134 consul ordinarius creatus est[2]. Filius Titus Clodius Vibius Varus consul ordinarius anni 160 creatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 260
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 176


Antecessores:
Marcus Antonius Hiberus et Publius Mummius Sisenna
Consul
134
cum
Lucio Iulio Urso Serviano III
Successores:
Titus Tutilius Lupercus Pontianus et Publius Calpurnius Atilianus Atticus Rufus