Titus Tettienus Serenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Tettienus Serenus (natus anno ignoto, mortuus anno 114) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Asisium in Umbria erat, pater Galeo Tettienus Severus. Frater Sereni Galeo Tettienus Petronianus erat, consul suffectus anni 76. Ipse fasces mensibus Iulio et Augusto anni 81 gessit, postquam annis 78-80 legatus Augusti pro praetore Galliam Lugdunensem administravit.[1] Amicus Titi imperator erat et ab eo consul nominatus a Domitiano recusatus anno 92 tantum pontifex et sodalis Augustalis Claudialis factus est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 202
  2. Hildegard Temporini et alii, Aufstieg und Niedergang der römischen Welt, T 8, p. 722; ibi et de anno mortis disputatur