Jump to content

Titus Petronius Secundus

E Vicipaedia
Statua colossea Memnonis, ut Graeci volebant. Re vera deus Amon vel pharao Amenhotep III ibi sculptus erat. Mane primis Solis radiis lapis sonum emittere dicebatur et viatores ad eum audiendum e longinquo veniebant..

Titus Petronius Secundus (mortuus 97) fuit eques Romanus cui Domitianus praefecturam Aegypti anno 92 mandavit et postea eum ad praefecturam praetorii promovit. Anno 96 nisi adiuvante at certe conivente[1] Petronio praefecto una cum collega Norbano coniuratio Domitiano fatalis facta est. Nervae fautor fuisse dicitur[2] ː itaque cum praetoriani et eorum novus praefectus Casperius Aelianus de interfectoribus Domitiani supplicium rabidi sumere voluerunt, imperator Nerva frustra resistebat nec tamen obtinuit quia militum furori impar erat[3]. Tum cum ceteris periit Petronius.

Tum cum in Aegypto morabatur Memnonem primis solis orientis radiis tactum pridie Idus Martias 92 canentem audisse epigrammate Graeco in inferiore parte colosseae statuae inciso testatus est, quod hodieque legere licet[4]. Marco Mettio Rufo successerat et provinciam Marco Iunio Rufo proficiscens tradidit.

  1. Dio Cassius 67.15.2
  2. Eutropius VIII.1.1
  3. Epitome de Caesaribus 12.8. Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus 68.3.3
  4. CIL 03, 37

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 46-47 Recensio critica Alia recensio critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Inscriptiones antiquae in colosseo Memnone repertae et in linguam Francicam versae Viatores enim vocem e lapide emissam audisse scripto testari solebant. Petronii versus ad D8 invenies.