Titus Antonius Merenda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Antonius Merenda (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Quintus Antonius T.f. Merenda anno 422 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Antonius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum aliis decemviris contra Aequos apud Algidum montem pugnavit et victus est[2]. Anno 449 cum aliis decemviris magistratu se abdicavit[3].

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
  2. op. cit. III 35,11; 41 seqq.
  3. op. cit. III 54,6