Titius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titius sive L. Titius (i. e. Lucius Titius) vel Titia in lingua iuris prudentium Latine scribentium est nomen suppositum, quo communiter ea persona significatur, ad quam causa aliqua pertinet. In temporibus posterioribus haec vox tam consueta fuisse videtur, ut in sermonem cottidianum linguae italianae irreperet: un tizio idem valet ac qualcuno, i. e. latine aliquis, quidam. Nomina similia sunt Negidius et Agerius.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]



Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.