Latinitas nondum censa

Tihomir Orešković

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tihomir Orešković
Res apud Vicidata repertae:
Tihomir Orešković: imago
Nativitas: 1 Ianuarii 1966; Zagrabia
Patria: Croatia

Officium

Officium: Prime Minister of Croatia
Munus: Negotiator, politicus, Conductor

Consociatio

Tihomir Orešković (Zagrabiae natus die 1 Ianuarii 1966) est politicus Croatiae qui brevi temporis spatio a die 22 Ianuarii 2016 primus minister huius civitatis meret.

Tihomir Orešković puer in urbe Canadensi Hamilton educatus est ibique alumnus fuit universitatis McMaster ubi chemiae et rebus commercialibus studuit. Negotiator deinde in eadem civitate apud societates mercatorias pharmaceuticas operam dedit Eli Lilly and Company et Novopharm, apud cuius gemellam societatem Croaticam Pliva d.o.o. anno 2009 laborare coepit. Qua ratione in civitatem natalem reditus est. Nullae factionis politicae sodalis, primus minister a factionibus coniunctis HDM et MOST mense Decembri 2015 propositus est. Consilium ministrorum ab eo congregatum a parlamento Croatico mense insequenti confirmatum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]