Tiberius Manilius Fuscus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Manilius Fuscus (natus mortuusve ignoto anno) fuit senator Romanus, verisimile ex Italia vel Hispania. Flaviam Pollittam in matrimonium duxit. Ab anno 191 ad usque 193 in Dacia legatus Legionis III Geminae fuit. Hoc tempore sectator fidelis Septimii Severi fuit. Itaque, postquam Syria in duas provincias divisa est, legatus primus novae provinciae Syriae Phoenices fuit. Eo tempore, verisimile in anno 196 consul suffectus in absentia creatus est. Circa annum 203 magister collegii Quindecimvirorum sacris faciundis factus est. Tum anno 204 Roma festum saeculare celebravit. Circa annum 210 vel postea proconsul Asiae factus est. Anno 225 denique consul II ordinarius factus est.


Antecessores:
Appius Claudius Iulianus II et Lucius Bruttius Crispinus
Consul
225
cum
Servio Calpurnio Domitio Dextro
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Alexander Augustus II et Gaius Aufidius Marcellus II