Thynnagrium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tunni, parte thynnagrii ultima iam capti, interficiuntur. Tabula ab Antonio Varni anno 1876 picta, titulo La tonnara di Favignana

Vide etiam paginam discretivam: Cetaria (discretiva)

Thynnagrium,[1] Latinitate classica fortasse cetarium[2] (Graece κητοθηρεῖον)[3] est series retium iuxta oram maritimam positorum in quae thynni quotannis migrantes intrant et a piscatoribus necantur. Linguis vernacularibus cetarium madraga, madrague, almadraba appellatur. Partes thynnagrii a Nicolao Parthenio Latine enumerantur: aula, procoeton, cauda, eoum conclave, altera cauda, valva, dictya contorto gyro, conclave lethi. Ab eodem vigil "thynnuspex", piscatores "cetarii, thynnarii" appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Parthenius (1687) (pp. 143, 145 apud Google Books)
  2. Horatius, Satirae 2.5.44. De sensu huius verbi, lexicographis septentrionalibus ignoto, vide D'Arcy Wentworth Thompson, A Glossary of Greek Fishes (Londinii, 1947) pp. 84-85. Cf. "cisterna salsamentaria"
  3. Aelianus, De natura animalium 13.16 (vide p. 329 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora