Thomas R. Cech

Thomas R. Cech (natus Sicagi 8 Decembris 1947) est biologiae molecularis et biochemiae peritus Americanus, qui anno 1989 Praemium Nobelianum chemiae cum Sidney Altman accepit, ratione studii catalysis RNA.[1]
Eius alma mater est Institutum Technologiae Californiense. Professor Universitatis Coloratensis apud Boulder docet.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ De Thomas R. Cechnobelprize.org.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam R. Cech spectant (Thomas Cech, Thomas Robert Cech). |