Theoria Gaia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Theoria Gaia, a Iacobo Lovelock physico edicta et a dea Graeca telluris appellata, ait omnes incolas superficiei telluris (animalia, plantas, aquas, saxa) sine conscientia quasi in unum corpus cyberneticae confundere quod vitam sustineat.

Astronautis in Luna gressis et studio de reliqua universitate exsultante, Lovelock alias planetas ad signa vitae invenienda investigare coepit. Sed conclusiones ex orbita huius telluris non discesserunt. Hoc mysterium teleologiae animadvertit: cum Sol plus calescat quoque saeculo, tamen temperatura vitae amica semper fuit terrae. Hoc Lovelock non putat fortuitum esse: miratur an viva ad aerem stabilem tenendum evolverint, an tellus nostra pro uno animante fungatur.

Lovelock autem mox didicit sibi a reprehensoribus non parsurum esse, quia secundum doctrinam tellus proposito agat—sententia quae aliquibus physicis religiosior videbatur. Reprehensoribus defervescentibus sed terra signa febris monstrante, Lovelock hac doctrina nuper usus est diagnosis faciendae causa. Timet ne Gaia a noxis nostris se ipsam sanatura sit tali calamitate ut civilizatio humana non iam esse possit. Lovelock igitur suadet ut, hoc discrimine, mutationem aeris mutemus priusquam Gaia nos permutaverit.

Nexus interni