Theodorus Comnenus Ducas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theodorus Comnenus Ducas (anno fere 1180 natus; mortuus post annum 1253) fuit filius natu tertius Ioannis Ducae Angeli sebastocratoris e familia Angelorum. Sororem gemellam habuit. Anno 1214 aut 1215, fratre notho Michaele (qui se Epiri despotam constituerat) necato Theodorus nepotem suum Michaelem II e despotatu eiecit seque despotam constituit. Anno fere 1225 titulum imperatoris Romanorum affectavit; fratrem Constantinum mox despotam creavit gubernatoremque Aetoliae et Acarnaniae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. I. Polemis, The Doukai. Londinii, 1968
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 168