Theodinus (episcopus Portuensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theodinus, vulgo Teodino degli Atti (Arrone anno ignoto natus; anno 1186 mortuus) fuit monachus Benedictinus et cardinalis Ecclesiae Romanae. Fuit cardinalis presbyter, titulo S. Vitalis, ab anno 1164 (papa Alexandro III), sed ab anno 1179 cardinalis episcopus Portuensis. Legatus fuit eiusdem papae in Angliam cum Alberto de Morra ut regem Henricum II absolveretur ob mortem Thomae Becket. Venetiis adfuit anno 1177 ad abiurationem imperatoris Friderici I. Adfuit etiam ad Concilium Veronense anno 1184. Eadem urbe anno 1186 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.