Theaetetus
Theaetetus (Graece Θεαίτητος) fuit illustris mathematicus Graecus, qui etiam in geometria magnas res gessit.
Theaetetus, Suniensis Euphronii filius,[1] Athenis circiter anno 415 a.C.n. natus, erat discipulus Theodori, mathematici Cyrenaei. Plato in dialogo eiusdem nominis Theaetetum sedecennem profert cum Socrate et Theodoro de natura scientiae colloquentem. Quo in dialogo cognovimus eum vultu et indole Socratem referre. Postea, ut traditur, Platonem quoque audivit. Pugna quadam Corinthia anno 369 a.C.n. commissa – qua Epaminondas Graecorum et Lacedaemoniorum acies perfregit in Onio monte[2] – graviter vulneratus demum periit dysenteria, cuius contagio in castris pollutus erat. Ita inter plurimos quidem constat, quamquam sunt qui huic opinioni non consentiant.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Jean-Pierre Kahane, "Théétète, le Galois grec", Raison présente, 2009: 75-85
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |