The Three Investigators

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum interrogationis est insigne trium investigatorum.

The Three Investigators ('Tres investigatores' vel 'De tribus investigatoribus') est series litterarum puerilium a quodam Roberto Arthur in Civitatibus Foederatis anno 1964 divulgata et in Germania ex anno 1993 iterum edita. Primi libri Alfredo Hitchcock adscripti sunt. In Germania ex anno 1979, auditoria fabularum translatio editur.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Tres pueri, Iuppiter Jones (in versione Theodisca: Justus Jonas), Petrus Crenshaw (Shaw), et Robertus Andrews in Rocky Beach, oppido fictivo ad Oceanum Pacificum prope Angelopolim in California sito, vivunt. Praeter scholam in investigatione causarum obscurarum occupati sunt. Praetorium eorum est tractum periegeticum relictum in centro rerum redivivarum, quod Iovis patruus Titus Andronicus[1] et amita Mathilda agunt. Iuppiter callidus crassulusque est, Petrus athleticus anxiulusque, Robertus primum diligens modestusque, postea admiratus a puellis. Eorum inimicissimus Skinner Norris appellatur. Eorum amicus et Praefectus publicae securitatis primo Samuel Reynolds est, qui Iovem etiam Voluntarium Iuniorem Adiuvantem Vicarium (Volunteer Junior Assistant Deputy) nominat,[2] postea Cotta. Tempora mutata pueri solum semel senescunt: in transitio ab serie originali ad "Crimebusters" (1989); ab tunc diplomata vehiculo automatario ducendo habent.

Chartula salutatoria:[3]

Tres investigatores

"Quidlibet investigamus"
? ? ?
Investigator Primus – Iuppiter Jones
Investigator Alter – Petrus Crenshaw
Archivalia et Studia – Robertus Andrews

Translationes[recensere | fontem recensere]

Fabulae in linguas multas translatae sunt, duae earum per Udalricum Krauße etiam in Latinam:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alfredi Hitchcock et trium investigatorum De mysterio psittaci balbutientis (The mystery of the stuttering parrot, 1964), caput 8
  2. Alfredi Hitchcock et trium investigatorum De mysterio cavernae congementis (The mystery of the moaning cave, 1968), caput 3.
  3. Alfredi Hitchcock et trium investigatorum De arcano castelli terroris (The secret of Terror Castle, 1964), caput 1
  4. uepo.de: „Die drei ???“ ermitteln auf Latein
  5. munduslatinus.de: De Tribus Investigatoribus et Terrore in via Sheldon Street