The Four Seasons

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Aula cisternae" apud ganeam The Four Seasons

The Four Seasons (nomen Anglicum, scilicet "Quattuor stationes anni") fuit popina sellariola Manhatae in urbe Novo Eboraco anno 1959 condita. Ab hoc anno in via quinquagesima secunda orientali ad numerum 99 stetit sub aedificio Seagram, eodem anno architectis Ludovico Mies van der Rohe et Philippo Johnson exstructo. Ibi usque in diem 16 Iulii 2016 manebat. Quo die clausa, syngrapha conductionis non renovata, apud numerum 42 viae quadragesimae nonae orientalis, aulis minoribus, anno 2018 iterum aperta, usque in diem 11 Iunii 2019 acta est.

Triclinium privatum

Iussu Phyllidis Lambert ganea ipsa ab eisdem architectis ornata est quibus omne aedificium Seagram, praecipue a Philippo Johnson. Instrumentum domesticum Ada Ludovica Huxtable maritusque Garth Huxtable designaverunt, supellectilia autem Eero Saarinen, Hans Wegner, alii. Marcus Rothko commissionem picturarum muralium suscepit atque postea renuntiavit: picturae, quas iam confecerat, hodie Londinii in pinacotheca Tate, Tokii in Museo Kawamura, Vasingtoniae in pinacotheca artium nationali ostentantur. Statua a Ricardo Lippold, picturae murales a Iacobo Rosenquist factae aulas ganeae ornabant necnon aulaeum scaenicum a Paulo Picasso anno 1919 pro Ballationibus Russis[en] creatum.

A principio consiliarius de re coquinaria fuit Iacobus Beard ganeo; ille usum ciborum quaque statione anni maturescentium suasisse fertur. Popina minus coquinae, maius ornationis frequentationisque gratia laudabatur; vischium ibi non convivis dilectissimum, potius e quo patroni lucrum derivaverit, a servis proponebatur.[1] Culinam nihilominus coquus Iosephum Renggli ab anno fere 1976 rexit,[2] ex Helvetia ortus. Qui fercula salutariora ab anno 1984 proposuit et opere The Four Seasons Spa Cuisine commemoravit.[3] Renggli anno 1990 dimissus est.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Instrumentum domesticum ganeae The Four Seasons

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The Four Seasons spectant.