The Crow (pellicula 1994)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
corvus
1994
Genus:
actio; artes martiales
Dispositor:
Alexander Proyas
Factor:
Jeff Most
Eduardus R. Pressman
Scriptor:
David J. Schow
Ioannes Shirley
Fabula ab:
N/A
Fundata in:
The Crow Iacobi O'Barr
Primi actores:
Brandon Lee
Ernestus Hudson
Sophia Shinas
Compositor:
Graeme Revell
Editor:
Dov Hoenig
M. Scott Smith
Officina:
Dimension Films
Digesta ab:
Miramax Films
Dies publicandi:
Maii 13 1994
Duratio:
102 minuta
Natio:
CFA
Lingua:
Anglica
Impensa:
23 milliones $
Venditio ex theatro:
N/A

The Crow, scilicet "corvus", est pellicula Civitatum Foederatarum, anno 1994 edita et ab Alexandro Proyas directa. Fabula pelliculae deducta est a serie librorum nubeculatorum eiusdem nominis ab auctore Iacobo O'Barr anno 1989 perfecto.

Pellicula de abrepto amore deque ultione narrat, et persona princeps est musicus Ericus Draven, cuius partem Americanus actor Brandon Lee egit. Qui iam notus etiam clarior triste hac pellicula factus cum agens pistolio ab alio actore fortuito vulneratus curis allatis vitam amisisset.

De fabula[recensere | fontem recensere]

Musicus Ericus Draven uxorem ducturus Shelly Webster, cum qua iam habitat. Ericus et Shelly bene consulunt puellae Sarae, cuius mater inopiae causa se meretricem praebet. Pervigilio Omnium Sanctorum quattuor latrones in domum irrumpunt, Shelly omnes stuprant et Ericum eam defendentem concidunt. Shelly paulo post inter medicos frustra curata obit. Anno transcurso corvus animarum irrequietarum patronus ad coemeterium accedit et Ericum redivivum suscitat, qui pro sceleribus latrones illos ulciscatur. Quos dum persequitur Ericus in Top Dollar eorum mercedarium incidit et eum inimicum habet. Top Dollar Saram rapit ut Ericum ad pugnam eliciat. Ambo in ecclesiam conveniunt et certamen asperum conficiunt. Post Top Dollar interfectum Ericus in coemeterio animae specie Shelly gratulatur et pace iuxta amatam iacere potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De The Crow in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)