Textura primaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Textus (discretiva)

Textura primaria,[1] vel fortasse textura fundamentalis,[2] est omnes plantarum texturae quae nec dermales nec vasculares sunt. In tres classes dividi possunt, in natura parietum cellularum conditas.

Transversum cellularum collenchymatis segmen.
Transversum folii segmen varia texturae primariae genera monstrat. Tabula Anglice signata.
Transversum fibrarum sclerenchymatosarum segmen.
Sclereidum.
Sclereida longa marginem folii in Dionysia kossinskyi fulciunt.

Parenchymatis cellulis habent tenues parietes primarias et plerumque maturae iam vivae sunt; parenchyma est textura quae molles plantarum partes implet. Collenchymatis cellulae habent tenues parietes primarias in nonnullis crassescentiae secundariae regionibus; collenchyma structurale firmamentum additum praebet, praecipue in regionibus incrementi novi. Sclerenchymatis cellulae habent crassas parietes secundarias lignificatas et saepe maturae moriuntur; sclerenchyma principale firmamentum structurale plantae praebet.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. William T. Stearn, Botanical Latin ed. 3a. (Londinii: David & Charles, 1983) 528, cum exemplis textura angularis, textura epidermoidera, textura globularis, textura intricata, etc.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Mauseth 2012:98–103.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mauseth, James D. 2012. Botany: An Introduction to Plant Biology. Ed. 5a. Sudbury Massachusettae: Jones and Bartlett Learning. ISBN 9781449665807.
  • Moore, Randy, W. Dennis Clark, et Darrell S. Vodopich. 1998. Botany. Ed. 3a. McGraw-Hill. ISBN 0697286231.
  • Chrispeels, M. J., et D. E. Sadava. 2002. Plants, Genes and Crop Biotechnology. Jones and Bartlett Inc. ISBN 0763715867.