Tenzin Gyatso

E Vicipaedia
Wikidata Tenzin Gyatso
Res apud Vicidata repertae:
Tenzin Gyatso: imago
Tenzin Gyatso: imago
Tenzin Gyatso: subscriptio
Tenzin Gyatso: subscriptio
Nativitas: 6 Iulii 1935; Taktser
Patria: Tibet, Res publica popularis Sinarum, Republic of China
Nomen nativum: ལྷ་མོ་དོན་འགྲུབ།

Familia

Genitores: Choekyong Tsering; Diki Tsering
Familia: family of the 14th Dalai Lama

Tenzin Gyatso (Tibetane བསྟན་འཛིན་རྒྱ་མཚོ bsTan-'dzin rgya-mtsho), nomine spirituali Jetsun Jamphel Ngawang Lobsang Yeshe Tenzin Gyatso, natus Lhamo Thondup (ལྷ་མོ་དོན་འགྲུབ། Lha-mo Don-'grub; Mandarinice 拉莫顿珠, scripto vetere 拉莫頓珠, pinyin Lāmò Dùnzhū), a gente Tibetana Gyalwa Rinpoche appellatus, est quartus decimus et praesens Dalai Lama,[1] bodhisattva vivus habitus.

In altissimo Tibetanae buddhicae religionis dignitatis gradu collocatus die 17 Novembris 1950 usque ad aetatem nostram principatum illius sectae obtinet. Imperium autem omnem in terram Tibetanam summae pontificis iure tenebat, donec deiectus a Sinis hostibus anno 1959 refugit in Indiam, ubi regimen exsulum Dharmasalae in urbe montana instituit, quod his temporibus in populari ratione floret. His et aliis curis, quas in populi Tibetani salute defixit, anno 1989 praemium Nobelianum pacis abstulit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenzin Gyatso spectant.
  • Situs interretialis Tenzin Gyatso proprius.
  • Biographia in pagina Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)