Templum Romanum Azizi

Coordinata: 34°16′12″N 35°49′18″E / 34.2699°N 35.8216°E / 34.2699; 35.8216
E Vicipaedia
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Templum Azizi

Templum Romanum Azizi est aedes Romana saeculo primo aerae vulgaris constructa, Azizo[en], seu Lucifero Chananaeo, dicata, etiamnunc bene conservata. Prope oppidulum Bziza iacet, cuius nomen (primum Beth Azizo, "templum Azizi") ad templum spectat. Iulianus imperator Azizum eundem qui Ares vel Mars esse putabat.

Hoc est templum prostylon et tetrastylon, hoc est, quattuor columnas in fronte habet. Dua ostia pronaum, sive porticum, ad cellam iungunt. In parte posteriore iacent reliquiae adyti, ubi olim dei simulacra stabant.

Postea aedes in ecclesiam Christianam conversa aevo Byzantino et medio structurâ mutata est. Deinde ecclesia, nostrae Dominae columnarum dicata, neglecta est, sed in parte aedificii cultus Christianus usque ad saeculum XIX perseveravit.

Templum Romanum Azizi in nonnullis Libani pisttaciis cursualibus depingitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]