Tapete Baiocense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus dux Normannorum in tapeta pictus.

Tapete Baiocense[1] est aulaea acupicta, 50 centimetra lata et 70 metra longa, quae, serie imaginum et commentationibus Latinis, eventus circa invasionem Normannorum et Pugnam Hastingensem anni 1066 enarrat. Fertur tapeta ab Odone Episcopo, fratre consanguineo Gulielmi Conquisitoris, anno 1077 fieri iussa, et ab acupictoribus in Anglia confecta esse. Hodie tapeta in museo urbis Baiocarum servatur, et simulacrum eiusdem, saeculo undevicensimo fabricata, Raedingae in urbe Anglica invenitur.

Imagines tapetae mortem Regis Haroldi II Anglorum, et cometem Halleiensem (quae 14 Aprilis 1066 paruit), ostendunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tapetem Baiocensem spectant.