Acupictura

E Vicipaedia
Acupictrix in vico Italiae.
Pannus litteris exercendi causa acu pictus (saec. 19)
Vestimentum liturgicum, Gandavi, saec. 15

Acupictura[1] est ars textilis ornandi sive imaginis in textile pingendae per usum acus filamenta coloris varii, sive lanea sive sericea, trahentis. Textilia acupicta saepe in textilia alia aut in vestimenta affigi solent.

Exemplum inclytum acupicturae est tapete Baiocense quod ab acupictricibus Anglosaxonicis saeculi undecimi confectum esse creditur, et, per seriem imaginum, eventus pugnae Hastingensis enarrat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • WARDLE, Patricia (1995). “The King’s Embroiderer: Edmund Harrison (1590-1667), Part 2," Textile History, 26, pp. 139-184 (ad nomen Latinum: p. 139).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam acu pictura: Verbum latinitatis mediaevalis, quod interdum etiam opus anglicanum valuit, vide TRC Leiden.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad acupicturam spectant.