Roman numeral 10000 CC DD.svg

Tabanidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Horse fly Tabanus 2.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Diptera 
Subordo : Brachycera 
Infraordo : Tabanomorpha 
Superfamilia : Tabanoidea 
Familia : Tabanidae 
Latreille, 1802[1]

Tabanidae (a Tabano, nomine generico) sunt familia insectorum ordinis Dipterorum. Saepe sunt magnae et agiles volatu, et feminae alia animalia, ut pecus, equos, hominesque, mordent ut sanguinem sugant. Malunt in sole volare, tenebras umbramque fugientes, nocte inertes. Per orbem terrarum, praeter paucas insulas et regiones polares, habitant.

De nomine[recensere | fontem recensere]

In antiquitate hoc insectum tabanus, asilus, vel oestrus appellabatur, et apud Graecos οἶστρος vel μύωψ. Vergilius sic tabanos descripsit:

est lucos Silari circa ilicibusque virentem
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
diffugiunt armenta.[2]

Quae Maurus Servius Honoratus et alius commentator sic intrepretati sunt:

OESTRVM GRAI VERTERE VOCANTES: 'vertere' ex soni similitudine ὀνοματοποιίαν fecere: non enim possumus accipere, ex latina lingua mutavere, cum constet graecam primam fuisse. οἶστρος autem graecum est: latine asilus, vulgo tabanus vocatur. CVI NOMEN ASILO ut "cui Remulo cognomen erat". {OESTRVM GRAI VERTERE V. quomodo 'Grai vertere', cum omnia, quae latina sunt, a graeca ratione descendant? solvit quaestionem: Graeci cum myopem primo dixerint, displicuit nomen, quia proprium non erat: oestrum dixerunt, hoc est quia furiam oestrum vocant; dividit enim furia armenta, cum ab eo stimulantur. latine vero hoc animal tabanus dicitur.}[3]

Haec nomina antiqua pro variis generibus ursurpata sunt, quae sunt Tabanus (genus), Asilus (genus) (familia Asilidarum), ac Oestrus (genus) (familiae Oestridarum).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. International Commission on Zoological Nomenclature (1961). The Bulletin of Zoological Nomenclature. International Trust for Zoological Nomenclature. p. 55 
  2. Vergilius, Georgica 3.146–150.
  3. Servius, In Vergilii Georgicon libros 3.148.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Wikispecies-logo.svg Vide Tabanidas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tabanidas spectant.