Synchronia et diachronia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Synchronia et diachronia sunt duo distincti sed inter se complexi accessus ad describendam linguam ut systema multiplex. Quae oppositio notionum inter se adsociatarum a Ferdinando de Saussure prolata est tribus lectionibus, quas de linguistica generali habuit ab anno 1906 ad 1911.

  • Synchronia linguae est structura systematis descripta sine habita ad praeterita ratione. Structura synchrona statum linguae complectitur. Linguistica synchrona synchroniam linguae tractat.
  • Diachronia linguae est, cum varii status linguae in axe temporali positi inter se comparantur. Variorum statuum differentiae eas ostendunt mutationes, quas subiit systema linguae de qua agitur. Linguistica diachrona diachroniam linguae tractat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Coseriu, Eugenio: Sincronía, diacronía e historia. Madrid: Gredos, 1958
  • Saussure, Ferdinand: Cours de linguistique générale publié par Charles Bally et Albert Sechehaye avec la collaboration de Albert Riedlinger. Lausanne, Paris: Payot, 1922