Synagoga Arnstadii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum de synagoga incendio deleta in Coemeterio vetere
Hic stabat synagoga annis a 1913 ad 1938; in parte posteriori videtur catholica Ecclesia Ascensionis

Moderna Synagoga Arnstadiensis annos 25 oppidum Arnstadium ornabat, antequam anno 1938 destrueretur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iudaei iam Medio quod dicitur aevo hic erant; sed propter plures expulsiones vita iudaea medio in saeculo XIX quasi emortua erat. Die 1 Ianuarii 1888 communio Iudaea condita est, dum circiter 18 familiae (64 animae) Arnstadii vitam degunt. Communio fundata membra nova advenire fecit, ut diaeta conventuum in Iulii Ionas domu (via Ritterstraße nr 7) mox nimis angusta fieret.

Constructio proseuchae[recensere | fontem recensere]

Itaque seniores decisionem fecerunt synagogae novae erigendae in area apud viam Krappgartenstraße nr 47, quam iam anno 1904 acquisiverant. Ichnographiam delineavit architectus illustris Martinus Schwarz. Inauguratio sollemnis facta est die 27 Septembris 1913.

Nocte crystallorum mensis Novembris 1938 proseucha Arnstadii sortem templorum plurimorum in Germania habuit: arsit, postquam grex SA incendium fecit. Vigilibus adstantibus siphonariis haud licuit adiuvare, prima vice in eorum historia. Anno eodem adhuc iubilaeum XXV synagogae erectae celebratum erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter et Andrea Ziegenhardt: Kleine Chronik zur Geschichte der jüdischen Bevölkerung in Arnstadt (1273-1944), In: Beiträge zur Heimatgeschichte Stadt und Kreis Arnstadt 10/1988 p. 11-27.
  • Wolfgang Tittelbach-Helmrich: Arnstadts jüdische Mitbürger, Arnstadt 1995.
  • Andrea Ziegenhardt: Zur Genealogie jüdischer Einwohner in Arnstadt, In: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung 11/2001, p. 79-93.
  • Andrea Kirchschlager: Die jüdischen Gemeinden in Arnstadt und Plaue, In: Beiträge zur Geschichte der Juden Schwarzburgs - Juden in Schwarzburg Band 1. Festschrift zu Ehren Prof. Philipp Heidenheims (1814-1906) - Rabbiner in Sondershausen - anlässlich seines 100. Todestages, Sondershausen 2006, p. 19-34.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Συναγωγὴ τοῦ Ἄρνσταντ ("Synagoga Arnstadii") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam