Sylvester Ilunga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sylvester Ilunga
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1947; Catanga
Patria: Respublica Democratica Congensis

Officium

Officium: Prime Minister of the Democratic Republic of the Congo
Munus: Prime Minister of the Democratic Republic of the Congo, Oeconomus

Consociatio

Factio: People's Party for Reconstruction and Democracy

Sylvester, vulgo Sylvestre Ilunga Ilukamba (in provincia Katanga natus anno 1947) est oeconomus et politicus rei publicae democraticae Congensis.

E populo Luba ortus, professor rerum oeconomicarum apud universitatem Kinshasanam ab anno 1979 fuit.

Minister deputatus oeconomiae ab anno 1981, formationis ab 1983, consiliorum ab 1984 iterumque ab 1987, consiliarius iuxta praesidem ab anno 1986, breve temporis spatium minister a formatione anno 1990, minister a vectigalibus anno insequenti meruit, praeside Mobutu Sese Seko. Deinde societatem fodinarum in Africa Australi decem annos gessit. In patriam reditus consiliarius oeconomicus praesidi Iosepho Kabila factus est. Consensu novi praesidis Felicis Tshisekedi et aciei communis Congensis 20 Maii 2019 primus minister nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]