Bruno Tshibala

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bruno Tshibala
Res apud Vicidata repertae:
Bruno Tshibala: imago
Nativitas: 20 Februarii 1956; Kasaï-Oriental
Patria: Respublica Democratica Congensis

Officium

Officium: Prime Minister of the Democratic Republic of the Congo
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Union for Democracy and Social Progress

Bruno Tshibala Nzenze (Tshilenge in urbe die 20 Februarii 1956 natus) est politicus rei publicae democraticae Congensis. Alumnus est Universitatis Brazzapolitanae. Iam annis scholaribus in rebus politicis intravit, factionum socialisticarum vel Marxisticarum fautor, Stephani Tshisekedi discipulus sociusque, inter conditores iam anno 1982 unionis pro democratia et progressu sociali[fr] reputatus. Cuius factionis iam diu secretarius generalis electus, die 9 Octobris 2016 in carcerem missus est ut qui tumultus Kinshasae in urbe excitavisset. Die 29 Novembris eiusdem anni liberatus est. Anno autem insequenti, Stephano Tshikesedi mortuo, Bruno Tshibala successionem filii Felicis ad praesidium factionis deprecavit ipseque e factione expulsus est. Mox die 6 Aprilis 2017 a praeside Iosepho Kabila ad offficium primi ministri convocatus est, Samy Badibanga nuper ex eodem officio deiecto.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]