Latinitas bona

Suvadhana (principissa Siamensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Suvadhana (nomine anteriori Khruokeau Abhaiwongse; nata die 1 Aprilis 1906; mortua die 10 Octobris 1985) fuit principissa Siamensis. Fuit filia Luom Abhaiwongse et de ea re neptis Chhum Abhaiwongse (gubernator usque ad annum 1907 provinciae Battambang olim Siamensis). Eam anno 1924 in matrimonium duxit rex Vajiravudh et ex ea genuit filiam Bejaratana die 24 Novembris 1925 natam. Die insequenti rex ipse mortuus est. Ab anno 1938 usque in 1957 Suvadhana Angliam incolebat, ab initio Camberley, postea Brighton.