Jump to content

Sultanatus Malaccae

E Vicipaedia
Wikidata Sultanatus Malaccae
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Asia
Locus: 2°11′20″N 102°23′4″E
Caput: Malacca

Gestio

Populus

Sermo publicus: lingua Malaica
Moneta: tin ingot

Tabula aut despectus

Sultanatus Malaccae: situs
Sultanatus Malaccae: situs
Imitatio palatii sultanorum Malaccae, anno 1984 constructa

Sultanatus Malaccae[1] (Malaice Kesultanan Melayu Melaka, کسلطانن ملايو ملاک) fuit sultanatus Malaicus ab anno fere 1400 ad annum 1511, cuius caput erat urbs Malacca. In rebus gestis Malaicis traditur dynastia sultanorum Malaccae a principe Parameśvara, ex urbe Palembang Sumatrae oriundo, condita esse. Sultanatus Malaccae fuit regnum potentissimum historiae Malaicae et propagationem religionis Islamicae per archipelagum Malaicum effecit. Anno 1511 Malacca a Lusitanis capta est.

Index sultanorum

[recensere | fontem recensere]

Anni regni primorum sultanorum secundum fontem differunt. Hic est index in secunda editione Encyclopedia of Islam:[2]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Barbara Watson Andaya, "Malacca", in Encyclopaedia of Islam, editione interretiali (2012).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 2°11′20″N 102°23′4″E