Jump to content

Stephanus Rothomagensis

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Rothomagensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12. saeculum; Rothomagus
Obitus: 1169;
Patria: Francia

Stephanus Rothomagensis (Francogallice Étienne de Rouen), circum annum 1170 mortuus, fuit Benedictinus Normannicus et poeta Latinus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Monachus Abbatiae Beccensis(fr) fuit. Draco Normannicus, poema eius maius, res gestas ducum Normanniae versibus elegiacis in tribus libris describit. Henrico II Plantagenistae dedicatum est. Perditum erat et ab Angelo Mai saeculo XIX inventum. Dudonis Sancti Quintini liber fons Stephani fuit et Simonis Aureae Caprae Ylias artis poeticae exemplar. Etiam Carmen de Gaufrido comite Andegavensi, Carmen elegiacum de Walderamo comite Mellenti rhythmosque nonnullos composuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Treccani