Stella Morra

E Vicipaedia

Stella Morra (nata Fossani die 24 mensis Iulii anni 1956) est theologa Italica quae doctoris gradum in theologia apud Pontificiam Universitatem Gregorianam anno 2004 "summa cum laude" assecuta est, dissertationem de Michaele de Certeau conficiendo. Priusquam theologiae operam daret, annis septuagenariis saeculi xx, in Universitate Augustae Taurinorum paedagogiae sociologiaeque studuit. Multa opera praeterea variis de rebus conscripsit atque edidit. Complures per annos, a 1989, in Pontificia Universitate Gregoriana et in aliis institutis academicis, verbi gratia in Pontificio Athenaeo Anselmiano Romae pariter sito, theologiam docuit. A mense Septembri 2019 apud eandem Universitatem Gregorianam est etiam rectrix "centri de fide et cultura" Alberto Hurtado dicati.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Sedes interretialis Stellae Morra

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!