Stasi

E Vicipaedia
Insigne
Sedes principalis Berolini

Stasi vel recte Administerium securitatis publicae (Theodisce: Ministerium für Staatssicherheit) institutio exploratoria importuna atque famosa in Re publica democratica Germanica fuit. Nomen eius compendiarium Stasi magis notum est quam appellatio officialis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Institutio haec emissariorum fundata est anno 1950, anno autem 1989 nomen mutatum est ad Amt für nationale Sicherheit; mense Ianuario 1990 omnino abolita est. Cum anno 1989 exeunte Murus Berolinensis urbem non iam separaret, sedes otacustarum principalis a civibus Berolinensibus expugnata atque occupata est. Anno 1990 moderamen Germanicum, ut pristinae indagationes contra cives quam plurimae porro conserventur exhibentur explorentur, associationem quandam condidit, cui nomen BStU (compendiarie; nomen officiale en: Bundesbeauftragter für die Unterlagen des Staatssicherheitsdienstes der ehemaligen Deutschen Demokratischen Republik - officium documenta custodum secretorum Germaniae Orientalis curans). Dux istius associationis primus annis inter 1990 et 2000 Ioachim Gauck creatus est, quem postea praesidem foederalem elegerunt.

Ministri[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Zaisser: a mense Februario 1950 usque mensem Iulium 1953
  • Ernestus Wollweber: a mense Iulio 1953 usque mensem Octobrem 1957
  • Ericus Mielke: a mense Novembri 1957 usque mensem Novembrem 1989

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]