Jump to content

Carcer Erfordiae

E Vicipaedia
Centrum memoriae in prisco carcere; sinistrorsum parietes iudicii

Carcer Erfordiae (Theodisce: Bildungs- und Gedenkstätte in der ehemaligen Stasi-U-Haft Andreasstraße) media in urbe Erfordia in via Andreasstraße 37 situs hodie locus memorialis pro victimis communismi in Re publica democratica Germanica saevientis est. Insuper iuvenibus adultisque de politicis educatio praebetur.

Arce Sancti Petri et habitationibus ad eius radicem vastatis platea ampla autumno 1813 creata erat. Quae nomen regis Borussici Friderici Gulielmi portavit et ad nundinas atque ad exercendum exercitum serviebat. Area minor ad septentrionem vergens nomen reginae Borussicae Ludvicae sibi assumpsit. Anno 1871 post imperium fundatum vallis Ludovica, quae nuncupabatur, aedificiis officialibus locum cedere debuit. Pars septentrionis plateae Cathedralis (ut hodiernum est eius nomen) iudicio novo data est, area contigua carceri exstruendo. Ambae aedes architectonice unitatem inierunt quoad ichnographiam et artem architectoriam. Post evasionem captivorum anno 1895 custodiae saepius reconstructae sunt, ita ut pauca aspectus originalis carceris (iudicii utique!) hodie exstat.

Carcer iam ante tempus Nazistarum, quo fere quadringentae personae custodiendae hic degebant, nimiis captivis paene dissiluit. Una cum officio et castris custodum publicorum secretorum in supra sito monte Sancti Petri carcer inter instituta politici terroris numerabatur. Ex mense Septembri anni 1945 Russi complexum usurpabant, antequam anni 1948 mense Iulio revenit in manus iurisdictionis Germanicae orientalis. Instructa est statio G captivorum morbis venereis laborantium; testae vitreae in saeptis sparsae ut et duplices cancelli ante fenestras munitioni firmandae excogitata erant.

Postea custodia publica clandestina Stasi parte carceris in captivorum politicorum conquisitionibus usa est. Illi in ala separata propriis scalis attingibli in secundo superiori tabulato inveniebantur. Erfordiense institutum testimonio horum criminum est, cum multi similes carceres in Germaniae oriente interdum destructi sint.

Custodiarum abolitio

[recensere | fontem recensere]

Autumno anni 1990 terra foederalis Thuringiae carcerem curandum accepit, qui anno 2001 munere fungi cessit. Demolitionem feliciter impediebant diversae societates priscarum communismi victimarum. Nostris diebus in area reperiuntur et centrum memoriae cum exedris paedagogicis et diversa officia.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (ed.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen. Band 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 66-67

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carcer Erfordiae spectant (Memorial and Study Centre Andreasstraße, Memorial and Education Centre Andreasstraße).