Haemus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Stara Planina)
Situs montium
Montes Haemi

Haemus (Graece Αἷμος, Bulgarice Стара планинa 'vetus mons', pluribus linguis Balkan) est iugum montium in parte orientali paeninsulae Balcanicae situm. Iugum 560 chiliometra extendit, a summo monte Vraška Čuka, inter Bulgariam et Serbiam sito, ad orientem, per mediam Bulgariam, usque ad promuntorium Haemi (Нос Емине) in Ponto Euxino. Summus vertex Haemi, in media Bulgaria situs, est mons Botev (2376 m). Altitudine Haemus est tertium Bulgariae iugum, post Rilam et Pirin (Orbelum).

In mythologia Graeca Haemus et Rhodope in montes versi sunt quia se Iovem et Iunonem appellare ausi erant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Haemum spectant.
  • De Haemo in lexicis Lewis et Short, Smith's, et Harper's

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!