Spurius Nautius Sp.f. Rutilus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Spurius Nautius Sp.f. Rutilus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius quidam Spurius Nautius Rutilus fuit, frater Gaius Nautius Sp.f. Rutilus annis 475 a.C.n. et 458 consul rei publicae Romanae erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 494 inter senatores fuit, qui cum plebe de secessione egerunt[1]. Anno 488 consul primus e gente sua creatus cum collega Coriolanum arcebat, qui Romam agressurus erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dionysius Halycarnessensis VI 69,1
  2. Titus Livius II 39,9


Antecessores:
Gaius Iulius Iullus et Publius Pinarius Mamercinus Rufus
Consul
488 a.C.n.
cum
Sexto Furio Medullino (aut Fuso?)
Successores:
Titus Sicinius (Sabinus) et Gaius Aquilius (Tuscus)