Sponsio atheistae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sponsio atheistae, notio a Michaele Martin (1932–2015), philosopho analytico Americano, populo gratissima facta, atque in Atheism: A Philosophical Justification ('Atheismus: apologia philosophica'), libro anno 1990 divulgata, est sponsioni Pascalianae responsum atheisticum, exsistentiam Dei negans.

Explicatio[recensere | fontem recensere]

Sponsio est id: Homo qui examinat optiones vitae agendi concludet:[1][2][3]

  • Potes recte vivere et credere deum esse cum deitas benevolens exstat; eo casu iunges caelum ac faenus tuum infinitum erit.
  • Potes recte vivere et non credere deum esse cum deitas benevolens exstat; eo casu iunges caelum ac faenus tuum infinitum erit.
  • Potes recte vivere et credere deum esse cum deitas benevolens non exstat; eo casu mundo bonum leges ac faenus tuum finitum erit.
  • Potes recte vivere et non credere deum esse cum deitas benevolens non exstat; eo casu mundo bonum leges ac faenus tuum finitum erit.
  • Potes improbe vivere et credere deum esse cum deitas benevolens exstat; eo casu iunges infernum ac damnum tuum infinitum erit.
  • Potes improbe vivere et non credere deum esse cum deitas benevolens exstat; eo casu iunges infernum ac damnum tuum infinitum erit.
  • Potes improbe vivere et credere deum esse cum deitas benevolens non exstat; eo casu mundo malum leges ac damnum tuum finitum erit.
  • Potes improbe vivere et non credere deum esse cum deitas benevolens non exstat; eo casu mundo malum leges ac damnum tuum finitum erit.

Haec tabula valores variorum eventorum monstrat:

Exstat deitas benevolens Non exstat deitas benevolens
Credere deum esse (C) Non credere deum esse (¬C) Credere deum esse (C) Non credere deum esse (¬C)
Bona vita (V) +∞ (caelum) +∞ (caelum) +X (bonum legatum) +X (bonum legatum)
Mala vita (¬V) -∞ (infernum) -∞ (infernum) -X (malum legatum) -X (malum legatum)

Martin affirmat hunc exitum concludere poscere optionem bonae vitae semper meliorem esse, utrum deitas exstet an non exstet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michael Martin, Atheism: A Philosophical Justification, anno 1990, p. 232–238.
  2. "The Atheists Wager" .
  3. Pascal's Wager as an Argument for Not Believing in God .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]