Spiritismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spiritismus[1] est dogma spiritualisticum ab Hippolyto Leone Denizard Rivail,[2] educatore Francico, pseudonymo Allan Kardec scribente, saeculo undevicensimo digestum. Hic motus quasi religiosus, tandem Dogma Spiritualismi Kardecisticum appellatus, investigationem "naturae, originis, et fati spirituum, atque eorum coniunctionis cum mundo corporeo"[3] proposuit.[4]

Dogma[recensere | fontem recensere]

Rivail in Libro Spirituum (1857) non modo arte conclusit spiritismum, sed etiam pervulgavit. Illis, qui spiritismum profitentur, homo maximam morum honestatem consequitur, si, mortuos consulendo, eorum praeceptis rite oboediat; et si, ad eluendas sordes et ad reddendum se meliorem usque, continuas vitas inter se diversas in alio post mortem corpore in se recipiat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. Natus est Lugduni (1804) et mortuus est Lutetiae (1869).
  3. Anglice: "the nature, origin, and destiny of spirits, and their relation with the corporeal world."
  4. Moreira-Almeida, Alexander (2008).Allan Kardec and the development of a research program in psychic experiences. Proceedings of the Parapsychological Association & Society for Psychical Research Convention. Winchester, Britanniarum Regnum.

Libri inspiciendi[recensere | fontem recensere]

  • Animismo o spiritismo? Quale dei due spiega il complesso dei fatti?, Ernesto Bozzano, Editrice Luce e Ombra, Verona 1967 (1938).
  • Aspetti della ricerca scientifica sullo spiritismo in Italia (1870-1915), Fabrizio Pesoli, Università degli Studi di Milano 1999.
  • Il Libro degli Spiriti, Allan Kardec.
  • Il Libro dei Medium, Allan Kardec.
  • Researches on the Phenomena of Spiritualism, Wiliiam Crookes, Burns, London 1874, (trad. it. di E. Servadio, Ricerche sui fenomeni dello “spiritualismo” e altri scritti, Libreria Lombarda, Milano 1932).
  • Viaggio nel Mondo del Paranormale, Piero Angela, Mondadori