Spelunca de Villaribus
Appearance
Spelunca de Villaribus sive Francogallice Grotte de Villars in agris communis S. Martialis de Villaribus Aquitaniae mense Decembri 1953 reperta est. Ibi homines aevo Magdalenio habitantes, annis fere 17 000/18 000 ante praesentem, parietes cavernarum picturis muralibus ornaverunt. Depinguntur equi currentes, homo contra bisontem stans, Bos primigenius, Coelodonta antiquitatis (species exstincta rhinocerotidarum). Ossa cornuque rangiferorum inter vestigia habitationis humanae reperta sunt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brigitte Delluc, Gilles Delluc, "La grotte ornée de Villars (Dordogne)" in Gallia-Préhistoire vol. 17 (1974) pp. 1-67
- André Glory, B. Pierret, "La grotte ornée de Villars (Dordogne)" in Bulletin de la Société préhistorique de France vol. 57 (1960) pp. 355-361
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad speluncam de Villaribus spectant. |
- "Grotte de Villars" apud Hominidés (Francogallice)
- Brigitte Delluc, Gilles Delluc, "Un rhinocéros peint dans la grotte de Villars" apud Hominidés