Jump to content

Speculum Kozyrevianum

E Vicipaedia

Speculum Kozyrevianum[1] est machina cui est superficies tortuosa, ex aluminio polito facta (aliquando ex vitro vel materie speculi simili repercutiente), quae, secundum coniecturam a Nicolao Kozyrev astrophysico Russico subiectam, varia genera radiationis conducere potest, vitri amplificantis similis, inter quae genera radiationis ex obiectis biologicis emanant. Specula Kozyreviana experimentis ad perceptionem extrasensoriam cognatis adhibita sunt, ab Instituto Medicinae Experimentalis Sibirica, parte Russicae Scientiarum Academiae, tractatis. Homines spirales concentricas observantes, usitate 1.5 rotationes modo horologico, inusitatas animi commotiones experti esse dicuntur.[2]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Энциклопедия чудес, загадок и тайн (Encyclopaedia of miracles, riddles and mysteries). Moscuae. 2006 .

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]