Erhardus Hübener

E Vicipaedia
Wikidata Erhardus Hübener
Res apud Vicidata repertae:
Erhardus Hübener: imago
Erhardus Hübener: imago
Nativitas: 4 Augusti 1881; Tacken
Obitus: 3 Iunii 1958; Bad Salzuflen
Patria: Res publica Democratica Germanica

Erhardus Fridericus Iulius (Erhard Friedrich Julius) Hübener (natus 4 Augusti 1881 in vico Tacken (Brandenburgum), mortuus 3 Iunii 1958 in oppido Bad Salzuflen (Rhenania Septentrionalis-Vestfalia)) vir publicus Germaniae et sodalis primo DDP, deinde LDPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius pastor protestans fuit. Anno 1901 maturitatem adeptus est et deinde Kieliae et Berolini oeconomiae studebat atque anno 1905 doctor promotus est. Deinde mercator laborabat et primo bello mundano dux militum interfuit. Ab anno 1919 in administerio Borussiae commercii minister publicus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hübener, qui aber anno 1919 sodalis DDP erat, anno 1922 praepositus vicarius et anno 1924 praepositus (Landeshauptmann) provinciae Borussicae Saxoniae electus est. Hoc munere fungens terram novam foederalem Saxoniam-Anhaltinum proposuit, sed frustra. Anno 1930 iterum electus est, sed anno 1933 a nazistis magistratu dimissus est. Cum inter dictaturam nazistarum e vita publica recessisset, post secundum bellum mundanum ab auctoritatibus Unionis Sovieticae, quae hanc partem Germaniae occupaverant, iterum praepositus provinciae Saxoniae factus est. 3 Decembris 1946 praeses ministrorum Saxoniae-Anhaltini novae terrae e provincia creatae electus est. Cum magistratu fungeretur, semper contra Germaniam inter victores divisam certabat, sed frustra: Neque praesides ministrorum occidentalium Zonarum neque Unio Sovietica eum hoc consilio adiuvabant. Praeterea hoc tempore nova dictatura SED in oriente parte Germaniae orta est: Multi ministri factionum liberalium et CDU a communistis dimissi sunt. Itaque Hübener 1 Octobris 1949 e vita publica recessit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Hübener nunc professor administrationis universitatis Salinarum Saxonicarum factus est. Anno 1958 ad curationem iter in partem occidentalem Germaniae fecit et ibi 3 Iunii 1958 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini