Andreas Greipel

E Vicipaedia
Greipel in Grote Prijs Jef Scherens mense Septembri 2014.

Andreas Greipel, per ludibrium Gorilla appellatus[1] (natus André Greipel Rostock in oppido Germaniae Orientalis 16 Iulii 1982), est professionalis cursor birotarius viarius Germanicus qui pro manu Lotto-Soudal societatis UCI World Tour vehitur.[2] Qui est purus properator inter optimos suae aetatis birotarios ad numerum victoriarum attingens.

Greipel in Circuitu Britanniae anno 2016.
Greipel in World Ports Classic anni 2012.
Greipel (media parte) in 2010 Tour Down Under, certamen quod vicit.

Inter eius victorias maiores sunt septendecim victoriae stationum in Circuitibus Grandibus: decem in Circuitu Franciae, quattuor in Circuitu Hispaniae (ubi classificationem punctorum in Circuitu Hispaniae 2009 vicit), et duae in Circuitu Italiae. Certamen Lutetia-Avaricum Bituricum, unum ex classicis birotationis appellatis, vicit, et classificationem generalem in Tour Down Under, certaminis Australiani, bis vicit, annis 2008 et 2010.

In Circuitu Franciae 2015, Greipel secundam stationem vicit, re ventosissimam, in qua peloton findebatur; in primo grege vehens, Petrum Sagan, Marcum Cavendish, et Fabianum Cancellara superavit.[3] Stationem quintam vicit, Sagan et Cavendish iterum superans.[4] Cursum brevem fasciculatum in fine stationis 15 Valentiae vicit, tertiam victoriam stationalem vicens, plus quam victoriae ullius certatoris in Circuitu Franciae illius anni.[5] Praeterea, stationem ultimam et vicensimam unam in Campis Elysiis Lutetiae vicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Anatomy of a nickname: shark, scarab and gorilla among Tour de France peloton," The National, ex Agence France-Presse, 20 Iulii 2015, 10:59 p.m.
  2. "Lotto Soudal (LTS) – BEL". UCI World Tour. Union Cycliste Internationale. 
  3. "Tour de France: Greipel wins storm-swept stage to Neeltje Jans". Cyclingnews.com. Immediate Media Company. 5 Iulii 2015 .
  4. MacMichael, Simon (8 Iulii 2015). "Tour de France Stage 5: André Greipel takes second win, Mark Cavendish third". RoadCC. Farrelly Atkinson Ltd .
  5. "Tour de France: Greipel victorious in Valence". Cyclingnews.com. Immediate Media Company. 19 Iulii 2015 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Andrean Greipel spectant.