Quantum redactiones paginae "Adamus Stegerwald" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens 'thumb|right|Adamus Stegerwald anno [[1930]] '''Adamus''' (vulgo: ''Adam'') '''Stegerwald''' (natus [...')
 
m
{{L1}}
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 102-10327, Dr. Adam Stegerwald.jpg|thumb|right|Adamus Stegerwald anno [[1930]]]]
'''Adamus''' (vulgo: ''Adam'') '''Stegerwald''' (natus [[14 Decembris]] [[1874]] apud [[Herbipolis|Herbipolim]], mortuus [[3 Decembris]] [[1945]] eodem loco) vir publicus [[Germania]]e et sodalis factionis [[Centrum|Centri]], postea cum aliis conditor [[CSU]] fuit.
 
==Cursus honorum==
Stegerwald ab anno [[1896]] sodalis Centri fuit. Anno [[1914]] [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum]] favebat et magistratum imperii frumenti rexit ad finem belli. Eodem tempore legatus nobilium [[Borussia]]e fuit. Annis [[1919]] - Novembrem [[1921]] administer Borussiae salutis publicae erat et ab Aprile 1921 d usque ad mensem Novembrem etiam praeses ministrorum Borussiae erat. [[1929]] - [[1930]] administer imperii commeatus, annis 1930 - [[1932]] administer imperii laboris fuit. Annis [[1919]] - [[1933]] etiam legatus Dietae imperii fuit. Quamquam contra Nazistas acriter certavit, tamen Martio 1933 cum eis egit et conditionibus quibusdam confirmatis [[23 Martii]] legem extraordinariam cum factione sua probavit. Annis dictaturae a re publica se recessit, sed pensione administri vitam agere potuit. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] brevi tempore in carcerem iactus est. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito Stegerwald cum aliis factionem Christianam novam [[Bavaria]]e condidit: [[CSU]]. Sed iam Decembre anni [[1945]] morbo pulmonis mortuus est.
 
{{Praesides Ministrorum Borussiae}}

Tabula navigationis