Quantum redactiones paginae "Virgo Vestalis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 21:05, 12 Decembris 2005

Si antiquis fabulis credimus, iam ante Urbem conditam fuere Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli mater, Vestalis fuit. Postea, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, denique septem Vestales, inter viginti puellas delectae. Per triginta annos in Vestalium aedibus manebant, et ignem sacrum in Vestae aede alebant. Per id temporis spatium parere debebant. Puram vitam agebant, neque nubere poterant. Propter gravissimam culpam, usque ad mortem verberabantur aut vivae in sepulcrum coniiciebantur. Tradunt duodecim aut, ut quidam scribunt, sex et viginti Vestales ita periisse. Maxima vero erat earum auctoritas : qui capitis damnatus erat a Vestalibus auxilium petere poterat ; tum magistratus eius vitae parcere debebant.