Quantum redactiones paginae "Caelestis Eichenseer" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
ut vides "disputationem" peto.
→‎Picturae et Pelliculae: symbolam vocis Latinae
Linea 7: Linea 7:

Scrípserat autem præter multás variásque symbolás annó 1965ó "dé lacú Brigantínó congelátó", deinceps annó 1991/92ó "de Lyciá", anno 1992ó "de Palæstíná", annó 1997ó "de Græciá", quædamque complúra quádamtenus prædisposita et præparáta habet, velut phónodiscós compáctós comparáre, quibus dé corpore húmánó, dé vestítú, dé rébus domesticís agátur, atque dé prónúntiátú Latínó ætátis aureæ et posterióris scríbere. Tália, sí Deus pró suá clémentiá singuláriter ineffábilí vítam virtútemque dederit, in públicum peropportúné própónet.-->

==Symbolum==
Doctrix [[Sigrides Albert]], Professor doctor Iohannes Paulus Bauer: In memoriam inclutissimam doctorisi patris caelestis Eichenseer. {{Vox Latina}}, tomus 44, 2008, fasc. 171.

==Picturae et Pelliculae==
==Picturae et Pelliculae==

Emendatio ex 13:24, 20 Martii 2008

Pater Caelestis Eichenseer (vulgo: Joseph Anton Eichenseer; 19242008) fuit monachus Benedictinus, theologiae doctor, et potentissimus Latinitatis propugnator.

Vita

Natus est in vico Schöllang prope Oberstorfium in Algoia die 1 Iulii 1924. Gymnasia "humanistica" Ottiliense, Dilinganum, Cambodunense ex ordine frequentavit, et annos 19421945 in exercitu Germano militavit. Anno 1946, monasterium ingressus, in studia philosophica, theologica, philologica incubuit in universitate Monacensi, ubi die 1 Iulii 1955 gradum Theologiae Doctoris accepit. Multos annos in Universitate Saraviana operabatur. Ab anno 1965, fasciculos periodicos Vocis Latinae, commentariorum de Latinitate nostrae aetatis, edidit, et multos libros Neolatinos scripsit. Obiit die 4 Februarii 2008.

Symbolum

Doctrix Sigrides Albert, Professor doctor Iohannes Paulus Bauer: In memoriam inclutissimam doctorisi patris caelestis Eichenseer. Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, tomus 44, 2008, fasc. 171.

Picturae et Pelliculae

Nexus externus

  • Vita (Theodisce)

De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.