Quantum redactiones paginae "Michael Jackson" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
m pagina inter mille paginas
Linea 69: Linea 69:


{{Myrias|Homines}}
{{Myrias|Homines}}

{{1000 paginae}}

Emendatio ex 13:24, 7 Maii 2021

Wikidata Michael Jackson
Res apud Vicidata repertae:
Michael Jackson: imago
Michael Jackson: imago
Michael Jackson: subscriptio
Michael Jackson: subscriptio
Nativitas: 29 Augusti 1958; Gary
Obitus: 25 Iunii 2009; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Michael Joseph Jackson

Familia

Genitores: Joe Jackson; Katherine Jackson
Coniunx: Lisa Marie Presley, Debbie Rowe
Proles: Prince Jackson, Paris Jackson, Blanket Jackson
Familia: Jackson family

Memoria

Sepultura: Forest Lawn Memorial Park
Jackson anno 2003.

Michaël Iosephus Jackson, usitate Michael Jackson Anglice dictus, natus Gariae in urbe Indianae die 29 Augusti 1958, mortuus die 25 Iunii 2009, fuit clarissimus artifex prodiens cantandi, saltandi agendi causa. Album musicum suum Thriller ab anno 1982 album toto orbe terrarum venditissimum hodie etiamnunc est.

Notissimus esse, Michael Jackson appellatur King of Pop, Anglice quod significat "rex musicae popularis".

Vita

Michael Jackson in pellicula musica The Way You Make Me Feel anno 1988.

Michael Jackson natus est Iosepho et Catharina Jackson parentibus, Gariae in urbe Indianae. Una cum quattuor fratribus, quorum erat natu minimus, musicum confecit concentum quinque vocum, Jackson Five ('Quinque Iaxoni') dictum. Anno autem 1975 relicta prima phonographica officina quae dicitur Motown, factaque cum aliis nova pactione, mutavit, assentientibus fratribus, societatis nomen, The Jacksons ("Iaxoni") tunc appellandae.

Michael Jackson in colloquio interrogatorio cum Oprah Winfrey mense Februario 1993 publice dicebat se morbo cutis vitiligine dicto laborare.[1]

Paulo post, inter annos 1970 et 2000, non cum fratribus sed solus, per universum terrarum orbem maxime profecit in arte musicorum sui generis. Arte sive cantandi sive saltandi insigni sollertia excellebat, atque ingentem hominum numerum per orbem delectabat.

Postremo, anno 2009, medicina e numero medicamentorum somniferorum adhibita, dum nova spectacula parabat, mortuus est Angelopoli in oppido die 25 Iunii.

Discographia

Stella Michaelis Jackson in Hollywood Walk of Fame anno 1984 depositum.
Alba musica officinalia

Cinematographia

Circumcursiones

  • 1987-1989: Bad ("malus")
  • 1992-1993: Dangerous World Tour ("periculosi circumcursio mundana")
  • 1996-1997: HIStory World Tour ("historiae circumcursio mundana")
  • 2009-2010: This Is It ("hoc ultima"; abrogatum)

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Jackson spectant.