Quantum redactiones paginae "Yolanda Aragoniae" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 23: Linea 23:
[[Categoria:Nobiles Italiae]]
[[Categoria:Nobiles Italiae]]
[[Categoria:Nobiles Franciae]]
[[Categoria:Nobiles Franciae]]
[[Categoria:Renatus Andegavensis]]

Emendatio ex 20:17, 3 Iunii 2020

Wikidata Yolanda Aragoniae
Res apud Vicidata repertae:
Yolanda Aragoniae: imago
Yolanda Aragoniae: imago
Nativitas: 11 Augusti 1384; Barcino
Obitus: 14 Novembris 1442; Salmurium

Familia

Genitores: John I of Aragon; Violant of Bar
Coniunx: Ludovicus II Andegavensis
Proles: Renatus Andegavensis, Ludovicus III dux Andegavensis, Charles IV, Count of Maine, Maria Andegavensis, Yolande of Anjou
Familia: Royal house of Aragon

Yolanda Aragoniae (Caesaraugustae nata die 11 Augusti 1384; mortua Salmurii die 14 Novembris 1442), filia regis Ioannis I Aragonum, uxor fuit Ludovici regis Neapolis (non sine aemulo) et ducis Andecavensis. De prosperitate agebat regni Neapolitani ducatusque Andecavensis, a marito et filio Renato vario successu gestorum, atque regni Franciae, quam gener Carolus VII direxit.

Ludovico, regi ducique futuro, die 2 Decembris 1400 in cathedrali Arelatensi nupsit, officiante Nicolao Brancacio cardinale. Liberi sex eis nati erunt:

  • Ludovicus, natus 1403, mortuus 1434, futurus dux Andegavensis et comes Provinciae
  • Maria, nata 1404, mortua 1463, uxor futura Caroli VII et regina Franciae
  • filia anno 1406 nata, mox mortua
  • Renatus, natus 1409, mortuus 1480, futurus dux Barri Lotharingiaeque et Andecavensis, comes Provinciae, rex Neapolis
  • Yolanda, nata 1412, mortua 1440, futura uxor Francisci ducis Britanniae Minoris
  • Carolus, natus 1414, mortuus 1472, futurus comes Cenomanensis

Ultimis suis annis tutelam gessit neptis Margaritae, Renati filiae, futurae reginae Angliae. Mortua est Salmurii in domo toparchae de Tussiaco die 14 Novembris 1442. Sepulta est in ecclesia cathedrali Andecavensi.[1]

Notae

  1. Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1 pp. 226-227

Nexus externi

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie