Quantum redactiones paginae "Reginaldus Foster" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 24: Linea 24:
[[en:Father Reginald Foster]]
[[en:Father Reginald Foster]]
[[categoria:Auctores Neolatini|Foster, Reginaldus]]
[[categoria:Auctores Neolatini|Foster, Reginaldus]]
[[categoria:Carmelitae|Foster, Reginaldus]]

Emendatio ex 15:43, 23 Iulii 2005

Reginaldus Arpini de casu ablativo docet, anno 2004.

Frater Reginaldus Foster natus est Milwaukiae anno fere 1940, sed ex anno fere 1963 Romam et Civitatem Vaticanam habitat. Anno 1970 praemium accepit a Paulo VI gratia compositionis Latinae missionem lunarem Apollinarem describentis. Sequentique anno describens pugilatus certamen inter Clay et Frazier, die 21 Aprilis praemium duxit a Ioanne Leone Italiae praesidente.

Hodie munere fungitur in Officino Litterarum Latinarum, quo scripta Papae in Latinum cottidie vertit, nullo instrumento utens nisi calamo ac machina typhographica antiquissima nomine Olympia. Cum sit Frater Carmeliti Ordinis, nihil umquam gerrit nisi vestimenta laica, quae sunt semper demissa caeruleaque.

Omni aestate docet cursum nomine Aestiva Romae Latinitas. Emissionem radiophonicam hebdomadalem apud Radio Vaticana dat, nomine The Latin Lover. Seriem quoque protulit documentorum MP3 in quibus legit sermones sancti Leonis Magni Papae.

Picturae

Nexus Externi

Apud Acta Publica