Quantum redactiones paginae "Universitas Adler" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
378.7
 
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q4683288 sunt
Linea 24: Linea 24:
[[Categoria:Instituta erudita]]<!--melius: Psychology institutes-->
[[Categoria:Instituta erudita]]<!--melius: Psychology institutes-->
[[Categoria:Scholae superiores Sicagenses]]
[[Categoria:Scholae superiores Sicagenses]]
[[en:Adler University]]

Emendatio ex 22:59, 30 Iunii 2018

Fasciculus:Alfred Adler (1870-1937) Austrian psychiatrist.jpg
Alfredus Adler (1870–1937).

Adler University (Universitas Adlerana) est non lucrativa eruditionis superioris institutio quae in tribus campis (Sicagi Illinoesiae, Vancuverii Columbiae Britannicae, et in interrete) plus quam 1400 discipulos in curriculis magistralibus doctoralibusque mutationi sociali dicatis habet. Olim appellabatur The Adler School of Professional Psychology (Adleriana Psychologiae Professionalis Schola), sed fiduciariis consensu omnium placuit[1] ut nomen anno 2015 ineunte mutaretur. Universitas ex Alfredo Adler (1870–1937), medico, psychotherapista, psychologiaeque Adleranae conditore, appellatur.[2]

Universitas Adlerana est veterrima psychologiae schola libera in America Septentrionali et socius gregis National Council of Schools and Programs of Professional Psychology appellati.[3]

Conditor universitatis erat Rudolphus Dreikurs (1897–1972), psychiater qui Sicagum anno 1937 immigravit, Adlero mox mortuo.[4] Ex anno 2003, praeses est Raymond E. Crossman, PhD,[5] quintus in historia universitatis.

Nexus interni

Notae

Nexus externi